Evangelium Secundum Joannem*

Caput 7: Versus 33

Adhuc modicum tempus.Quasi dicat: Quod modo vultis, post facturi estis, sed non modo, quia adhuc modicum tempus vobiscum sum, quo dispensationem meam implere debeo, et tunc vado ad eum qui me misit, tunc pati debeo. Et qui modo non vultis audire praesentem et miracula facientem, quaeretis me post resurrectionem et assensionem cum tanta miracula fient per apostolos mea virtute, et cum tanta credet multitudo. Tunc enim compuncti de tanto scelere mortis Christi dixerunt Petro:Quid faciemus? Vobiscum sum et vado.Non ait ero, sed sum, quia et si secundum quod homo mutat loca, secundum quod Deus non mutat, cum ubique sit. Unde alibi:Filiushominis qui est in coelo,quasi dicit, loquens in terra.
(* Traductions européennes)